monumenta.ch > Hieronymus > csg48.205 > sectio 36 > sectio 85 > sectio 14 > sectio 5 > bavPal.lat.1663.233 > bavPal.lat.1669.92 > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 57
Octogesimo octavo: Magnus, et horrendus . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, φοβερὸς, quod significat, terribilis, timendus, formidandus. Ego puto id ipsum significare et horrendum: non ut vulgus aestimat, despiciendum, et squalidum, secundum illud: Mihi frigidus horror Membra quatit. Et: Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent. Et: Monstrum horrendum ingens : et multa his similia. In eodem: Tunc locutus est in visione sanctis tuis. Pro quo in Graeco, filiis tuis, invenisse vos dicitis. Sed sciendum quod in Hebraeo LAASIDACH habet, quod omnes τοῖς ὸσίοις σου, id est, sanctis tuis, transtulerunt: et sola Sexta editio, Prophectis tuis, interpretata est; sensum magis, quam verbum exprimens. Et in Κοινῇ tantum pro sanctis, filios reperi. In eodem: Tu vero repulisti, et respexisti . Pro quo in Graeco, ἐξουδένωσας, invenisse vos dicitis. Unius litterae mutatio quantum vobis fecit errorem: non enim, respexisti; sed, despexisti, et pro nihilo duxisti, interpretati sumus. Nisi forte, ἐξοῦδένωσας, non putatis transferendum, despexisti; sed, secundum disertissimum istius temporis interpretem, annihilasti, vel annulasti, vel nullificasti, et si qua alia possunt inveniri apud imperitos portenta verborum.